Quotation |
Anno Domini 1222 .... Philippus de Albineto ... Ranulpho comiti Cestrie literas in hec verba direxit: Reverendo domino et amico Ranulpho comiti Cestrie et Lincolnie etc.; require quod superest in aliquo libro istoriographi. Huius autem epistole Summa fuit: Gens christiana existens in Damiata, cuius capitanei fuerunt rex Ierusalem, legatus , dux quoque Balvarie, fecerunt equitacionem super terram Babilonis.... Rex Ierusalem, legatus et dux Balvarie cum quibusdam aliis nobilibus in hostagio remanserunt. |