Quotation |
Manuel enim imperator Bizantius inter Turcos et Grecos degens, pacem habet cum utrisque, nec aliquid, sicut audivimus, agit memoria dignum. Francis itaque nostris qui sunt in Antiochia nichil fere iuvaminis prestat. Semper est enim Grecis suspecta Francorum prosperitas. De rege autem de Marroch, qui dicitur rex Asiriorum, propter predictas causas et de rege Bugie et de rege Numidie et Libie et Cyrene et de rege Ethiopum tam rara et tam pauca audivimus, quod fere prorsus ignoremus, quid ibi agatur; ex quo enim christianitas de terra illa repulsa est propter errorem Mahumet, et gens illa incredula alienata est a nobis et ab imperio Romano pariter et fide christiana desciverunt. Unde quia nec mercimonia nec aliquid tale nobiscum habent commune, penitus eos ignoramus et eorum opera. Barbari enim sunt lingua, victu, natione, cultu, religione; quod totum eos a nobis removet. Similiter autem et de soldano Persidis propter terre longinquitatem et alienationem christianitatis et linguam pauca novimus; preter quod dicunt, ultra Persas et Medos et Macedones christianos reges esse, [qui etiam gentis illius pontifices dicuntur et reges]. Ita enim a fama ad nos usque pervenit. Illi autem valde vexant gentiles [nationes] regionum illarum. Rex quoque de Avesguia et rex Nubianorum, sicut audivimus, hoc idem faciunt. Rex vero Danorum et christiani qui regiones illas incolunt, que sunt in Germania et in septemtrione, bellum habent cum paganis, qui [adhuc] adorant idola et sacrificant elementis et dicuntur Leutices sive Lutoici, Christum quoque nostrum novum deum appellant. Sunt enim pulcherrimi homines, et orientem versus eorum regio in longum protenditur. Mercurium tamen et Venerem precipue colunt, non in templis, sed in nemoribus vel iuxta fontes. |