Quotation |
multo enim magis uos allectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus quam praetextatus et felicianus, quoniam, si non uos inquinauerunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus uos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum afrorum crimina (non) demonstrastis, et multum uos inquinat scelus, quo uestram societatem ab eius ecclesiae, pro qua tot ac tanta diuina testimonia recitantur, societate separastis; quibus diuinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem ui ueritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus. |