Stelle sicut enim quilibet partis uestrae...; (Contra Cresconium (400 - 405), Lib. 4, Cap. 56, Par. 67 (p. 566, lin. 18)) [4267]

Basic Information
Keywords
ID 4267
Text Contra Cresconium (400 - 405) Augustine of Hippo
Quotation sicut enim quilibet partis uestrae homo causam primiani prorsus ignorans tamen, quamuis a centum maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probauit, ita etiam in communione catholica, quem causa caeciliani latet, non inmerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per africam, uerum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris uel innotescere innocens potuit uel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolui aut non meruit ab ignorante damnari aut corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicauerant, demonstrari. uos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid uel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam uictis litigatoribus crediderunt.
Translation
Quotation source Lib. 4, Cap. 56, Par. 67 (p. 566, lin. 18)
Associated use case(s)
Comment None