Stelle Hoc populus ille merito dicebat, q...; (Expositio psalmorum (540 - 548), Psalm. 117 (lin. 144)) [4282]

Basic Information
Keywords
ID 4282
Text Expositio psalmorum (540 - 548) Cassiodorus
Quotation Hoc populus ille merito dicebat, qui spem suam in domini protectione posuerat, significans labores ecclesiae, quos primum in capite suo, id est in domino christo pertulerat et post in suis passionibus sustinebat. Primo enim quando religio innotuit christiana, omnes gentes, in eius persecutione surgentes, diuersis cladibus affecerunt fidelissimos uiros: qui tamen in suis persecutoribus (iuuante domino) uindicarunt, quando eos conuersione mirabili subdiderunt, ut de se paenitentiae poenas exigerent, quas pridem innocentibus ingerebant. Nam quod dixit: gentes et subiungit genus masculinum, ultus sum eos, siue ad intellectum pertinet, quia in gentibus populi significantur; siue schema est exallage, id est immutatio, quoniam genus hic nominis immutauit.
Translation
Quotation source Psalm. 117 (lin. 144)
Associated use case(s)
Comment None