Stelle Sicut sane nemini a seculo constat...; (Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111), Lib. 7, Cap. 23 (lin. 1216)) [4303]

Basic Information
Keywords
ID 4303
Text Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111) Guibert of Nogent
Quotation Sicut sane nemini a seculo constat auditum ut sine rege, sine principe, ulla de locis propriis egrederetur gentium ut sub solo deo parvus et magnus par addiscerent portare iugum, ut non respectaret servus ad dominum nec dominus nisi fraternitatem usurparet in famulum, sicut, inquam, de preteritis super hoc exempla prebere non possumus, ita in posterum similia numquam futura putamus. Quod ex eo maxima ex parte conicimus, quia post captam Iherusalem tantos christianarum gentium motus vidimus, tot non imparis dignitatis personas, tot equestres non contempnendi nominis alas, tot pedestres copias pariter commigrasse post eos, qui precessere et viam secuturis paravere, cognovimus, ut pene priorum et divitiis et numero suppares indubie iudicemus. Quis enim colligat eo tempore, quo Stephanus comes, de quo supra egimus, et ille Philippi regis frater Hugo Magnus Sepulchri dominici viam iterato ceperunt, summi, mediocris et infimi generis quanta ex solis Franciae partibus - de ceteris enim taceo - frequentia processerit?
Translation
Quotation source Lib. 7, Cap. 23 (lin. 1216)
Associated use case(s)
Comment None