Stelle Quod sacrum stigma divinitus cuti ...; (Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111), Lib. 7, Cap. 32 (lin. 1664)) [4304]

Basic Information
Keywords
ID 4304
Text Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111) Guibert of Nogent
Quotation Quod sacrum stigma divinitus cuti eorum potuisse imprimi ob ipsorum fidei evidentiam faciendam nemo licet fidelis ambigat, tamen ei qui hoc scripsit, si advivit, sollicite pensandum est an res ita se habeat. Viae enim huius cum christianarum ubique gentium percrebruisset initium et id non sine divina fieri voluntate per Romanum clamaretur imperium, quilibet extremae vulgaritatis homines et etiam muliebris indignitas hoc sibi tot modis, tot partibus usurpavere miraculum: ille paulisper intextas ex suffusione sanguinis rigas, crucem astruens, ostentabat in oculo, iste pupillarem, qua fede cecutiebat, maculam, eundi sibi commonitorium perhibens pro celesti exhibebat oraculo, alius aut novorum pomorum sucis seu quolibet genere fuci cuilibet particulae corporis moliebatur speciem crucis, ut, sicut oculorum subsellia pingi solent stibio, ita divini in se spectaculi vel vireret vel ruberet, fraude facta et commentis, ostensio. Meminerit lector abbatis illius, quem supra retuli ferro sibi scalpsisse frontem et quem postmodum dixerim factum Cesareae Palestinae pontificem.
Translation
Quotation source Lib. 7, Cap. 32 (lin. 1664)
Associated use case(s)
Comment None