Quotation |
Tunc enim et ipsos, peccatis eorum invalescentibus, atque ideo Agarenis praevalentibus, quod sine gemitu non dicimus, Terra Sancta more suo evomuit. Erant enim jam in Jerusalem et regno ejus, non ut olim, viri religiosi ex omni natione quae sub coelo est, sed ex omni gente Christiana facinorosi, luxuriosi, ebriosi, mimi, histriones, hoc genus omne in Terram Sanctam tanquam in sentinam quandam confluxerat, eamque obscoenis moribus et actibus inquinabat. Ipsius quoque terrae novi indigenae, quos Pullanos vocabant, Sarracenorum infecti vicinia, non multum ab eis vel fide vel moribus discrepabant, atque inter Christianos et Sarracenos tanquam quidam neutri esse videbantur. |