Quotation |
Testes sunt praecedentis rei patres sancti, et orum quos aecclesiae reliquerunt approbati libri, quod alio tempore oriens, alio occidens, alio in eadem Britanniae insula Angli, alio Scoti Christiani scilicet antiquiores, pascha domini celebrabant. Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam aecclesiam et totam Latinam linguam offerre deo salutare sacrificium azimi panis uidemus, cum Graeca aecclesia, et maxima orientis pars ac barbarae, sed Christianae gentes sacrificare de fermentato dicantur. Cum hoc ita sit, nec antiqui nec moderni propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a caritate mutua desciuerunt, quia nichil quod fidem uel caritatem lederet, in his omnibus inuenerunt. |