Keywords |
|
ID |
4326 |
Text |
Vita tertia Gisleni Hanoniensis (1020 - 1100) Rainerus Gandensis |
Quotation |
Dulcis et egregii gisleni uita patroni ad laudem domini sic incipit omnipotentis. Venerandae igitur memoriae confessor christi gislenus de christianissima gente graecorum feliciter exortus a diuina misericordia misericorditer est electus atque in uinea domini ab ipsis crepundiorum exordiis superna prouidentia destinatus est operator fidelissimus. Et quia a pueritia spiritus sancti gratia sibi fauente christiano nomini studuit inseruire uisum est parentibus consilium esse salubre ut sub scholares alas athenis ubi uidebatur esse fons sapientiae eum relinquerent sub christi nomine quatinus litteris imbueretur adplene quod est speculum uitae. |
Translation |
|
Quotation source |
(p. 216, lin. 3) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
None |