Quotation |
igitur quoniam Christus duplici ex modo constat et divina in eo pariter atque humana natura plenitudinem tenet, caput in eo divina substantia, pedes humana, quam pro nostra salute suscepit, habeantur, et ita demum perfectius nobis narratio dirigitur, si a capite, id est a divinitatis eius verbo sumamus exordium, per quod christianorum, quae gens novellae appellationis creditur, antiquitas et nobilitas pariter ostenditur. 2. Genus igitur Christi et ipsam substantiae eius naturam proferre ac pandere nullus sermo sufficiet, si quidem etiam divinum de eo ita pronuntiarit oraculum: generationem autem eius quis enarrabit? |