Stelle haec interim nobis necessario narr...; (Historia ecclesiastica (Eusebius Caesariensis) (290 - 332), Lib. 1, Cap. 4, Par. 1 (p. 39, lin. 16)) [4338]

Basic Information
Keywords
ID 4338
Text Historia ecclesiastica (Eusebius Caesariensis) (290 - 332) Eusebius of Caesarea
Quotation haec interim nobis necessario narrationem rerum praecesserint, quam persequi instituimus, in quibus ostendatur nomen Christi Iesu domini ac salvatoris nostri non novellae appellationis alicuius, aut ex carnali hac nativitate, sed a deo ipso originem ducere. Quod autem recentis vocabuli Christianorum gens videtur et ritus observantiae eius nuper exortus, quid etiam haec ipsa novitas in se vetustatis contineat, ostendamus. 5. antiquissimum prae omnibus fere gentibus Hebraeorum genus haberi puto, quod nulli dubitandum videatur et quod apud ipsam gentem secretior quidam religionis cultus et observantia divinis mandata voluminibus continetur, in quibus etiam de nonnullis iustitia et pietate praeditis viris refertur, quibusdam quidem, qui et ante diluvium fuerint, aliis autem et post diluvium, in quibus de Noe atque eius filiis omnique prosapia scribitur et usque ad Abraham pertenditur, quem parentem gentis Hebraeorum constat existere.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 4, Par. 1 (p. 39, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment