Stelle Perscrutemur nunc etiam Leuitici l...; (In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300), Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 157, lin. 210)) [4357]

Basic Information
Keywords
ID 4357
Text In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300) Origen of Alexandria
Quotation Perscrutemur nunc etiam Leuitici legem quomodo super hoc mandato etiam Moysi praecipiat Deus: 'loquere inquit filiis Israhel et dices ad eos, mulier si susceperit semen et pepererit masculum;' et post aliquanta: 'octaua inquit die circumcidet carnem praeputii eius'. Intuere et hic quemammodum de lege circumcisionis tantum ad filios Israhel Moses loqui iubetur et alienigenarum nulla fit mentio. Si enim credimus per diuinum spiritum scripta esse quae inferuntur in lege utique non frustra aut addi aliquid putandum est aut sileri, et ideo cum in quibusdam mandatis dicitur: 'loquere ad filios Israhel et dices ad eos;' in quibusdam uero additur ut non solum filiis Israhel sed et proselytis id est aduenis loquatur, necessario utique obseruanda distinctio est; quia sicut in his locis ubi dicitur: 'loquere ad Aaron;' et alibi: 'ad filios Aaron;' et alibi: 'loquere ad Leuitas et dices ad eos;' certum est non subiacere reliquos filios Israhel his legibus quae uel filiis Aaron uel Leuitis uel ipsi Aaron promulgatae sunt; ita etiam quae filiis Israhel iubentur nec alienigenae memoria ulla fit non est putandum commune in his esse mandatum uel communem fieri legem ubi appellationis habetur exceptio.
Translation
Quotation source Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 157, lin. 210)
Associated use case(s)
Comment