Stelle Sic ergo etiam de circumcisione ue...; (In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300), Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 158, lin. 253)) [4358]

Basic Information
Keywords
ID 4358
Text In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300) Origen of Alexandria
Quotation Sic ergo etiam de circumcisione uel in his quae ad Abraham responsa sunt uel in his quae in Leuitico continentur non alius quisquam circumcisionis lege constringitur nisi si sit uel ex Abraham originem trahens uel uernaculus eorum aut pretio emtus. Uis autem uidere quia sicubi uult etiam alienigenas una eadem que lege conecti significanter ostendat? Audi quid scriptum sit: 'et locutus est inquit Dominus ad Mosen dicens: loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel et dices ad eos: homo homo ex filiis Israhel uel ex aduenis qui fuerint in uobis quicumque manducauerit omnem sanguinem statuam animam meam super animam illam quae manducauerit sanguinem et disperdam eam de populo suo quia anima omnis carnis sanguis illius est.
Translation
Quotation source Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 158, lin. 253)
Associated use case(s)
Comment