Stelle Illorum ergo est circumcisio spir...; (In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300), Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 164, lin. 381)) [4360]

Basic Information
Keywords
ID 4360
Text In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300) Origen of Alexandria
Quotation Illorum ergo est circumcisio spiritalis qui futuro saeculo militant in quo neque nubent neque nubentur sed erunt sicut angeli dei, et eorum qui se ipsos castrauerunt propter regnum dei et quorum in terris ambulantium in caelis est conuersatio; qui que prospiciunt non ea quae uidentur sed quae non uidentur et sciunt quia quae uidentur temporalia sunt quae autem non uidentur aeterna sunt. Uerum ut superius memorauimus dictum est et ab aliis quod circumcisio spiritalis sit omnem immundam cogitationem atque impuros sensus abscidere a corde et abicere; sed occurritur huiuscemodi editionibus ex his quae apud Iezechielum scripta referuntur ubi dicit Dominus: 'omnis filius alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non introibit in sancta mea in omnibus filiis alienigenarum qui sunt in medio domus Israhel'. Euidenter etenim duas circumcisiones hoc in loco ostendit sermo profeticus dicens: 'incircumcisus corde et incircumcisus carne'.
Translation
Quotation source Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 164, lin. 381)
Associated use case(s)
Comment