Stelle Denique et saluator ad illos decem...; (In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300), Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 161, lin. 309)) [4359]

Basic Information
Keywords
ID 4359
Text In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300) Origen of Alexandria
Quotation Denique et saluator ad illos decem leprosos quos mundauerat: 'ite inquit et ostendite uos sacerdoti et offerte pro uobis hostias sicut praecepit Moses;' ex quibus cum unus regressus fuisset ad saluatorem gratias agens ait Dominus: 'nonne decem purgati sunt, et ubi sunt illi nouem? Non est inuentus qui rediret et gratias ageret Deo nisi hic alienigena'. Ita ergo constante templi statu etiam alienigenis offerendi sacrificia moris fuit; nunc uero quid exposcitur ab aduenis quod exhibere ne propriis quidem cultoribus licet? Haec autem omnia dicta sunt nobis ut ostenderemus quanta sit in lege distinctio mandatorum et praecipue ut de circumcisionis praecepto doceremus quod non aliis quam his qui ex Abraham genus ducunt uernaculisque eorum uel pretio coemtis esset iniunctum; liberos uero esse ab huiuscemodi legibus eos qui per Christum Deo ex gentibus credunt.
Translation
Quotation source Vol. 16, Lib. 2, Cap. 9 (p. 161, lin. 309)
Associated use case(s)
Comment