Stelle Hi sunt XII uiri ueri filii Iacob,...; (Glossae in Matthaeum (801 - 900), Cap. 10, Par. 5 (lin. 76)) [4376]

Basic Information
Keywords
ID 4376
Text Glossae in Matthaeum (801 - 900) Otfrid of Wissembourg
Quotation Hi sunt XII uiri ueri filii Iacob, hi XII fontes in Helim, hi XII exploratores a Moyse missi, hi XII lapides de Iordane eleuati, hi XII leunculi in throno Salomonis, et alia his similia. Non est istud contrarium eo loco, ubi dicitur: Euntes docete omnes gentes, et reliqua, sed Iudeis primum oportebat praedicari, ne se quasi iuste excusarent, dicentes se Dominum reiecisse, quia ad alienigenos miserit apostolos. Tropologice autem nobis praecipitur, ne in errore hereticorum ambulemus, sed qui graui delicto a domicilio ecclesiae recessimus, illic iterum per penitentiam redeamus.
Translation
Quotation source Cap. 10, Par. 5 (lin. 76)
Associated use case(s)
Comment