Stelle Veniens quoque Hesdras ad Hierusal...; (Liber promissionum et praedictorum Dei (445 - 450), Pars. 2, Cap. 37 (lin. 11)) [4514]

Basic Information
Keywords
ID 4514
Text Liber promissionum et praedictorum Dei (445 - 450) Quodvultdeus
Quotation Veniens quoque Hesdras ad Hierusalem, zelo legis accensus, purgandam a uitiis primitus plebem statuit: quoniam rex sapiens, ut propheta dixit, populi stabilimentum est. Reperto itaque libro Moysi, ostendit inter cetera etiam hinc iram Dei fuisse succensam quod contra Dei mandatum ex alienigenis sibi populus accepisset uxores persuasitque censura qua ualuit suas quisque cum filiis proicere mulieres. Nulla itaque detenti carnali dulcedine, cum sibi uellent Deum esse propitium, incunctanter quae fuerunt imperata fecere, ut populi christiani figuram ostenderent quos ammonet princeps omnium sacerdotum dicens: si quis dimiserit domum aut agrum aut uxorem aut filios causa nominis mei, et hic multiplicia accipiet et uitam aeternam consequetur.
Translation
Quotation source Pars. 2, Cap. 37 (lin. 11)
Associated use case(s)
Comment