Stelle Nam fratrem eius Aristobolum Pompe...; (Liber promissionum et praedictorum Dei (445 - 450), Pars. 2, Cap. 40 (lin. 30)) [4515]

Basic Information
Keywords
ID 4515
Text Liber promissionum et praedictorum Dei (445 - 450) Quodvultdeus
Quotation Nam fratrem eius Aristobolum Pompeius magistratus populi Romani, dum Hierosolumam expugnaret, uinctum cum liberis Romam misit, sicut Iosephi narrat historia. Impletam tamen Iacob patriarchae prophetiam dicentis: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius donec ueniat cui reposita sunt omnia et ipse erit exspectatio gentium, intuemur quiescente ordine regum Iuda et Israhel uel leuitico sacerdotio cum Herodes rex alienigena Hebraeo populo imperauit, cessante etiam unctione quam Danihel propheta praedixerat cessaturam ne unctos reges uel sacerdotes sequeretur ille populus, praesente iam aeterno rege et sacerdote Christo qui est exspectatio gentium.
Translation
Quotation source Pars. 2, Cap. 40 (lin. 30)
Associated use case(s)
Comment