Stelle Quumque Pelagius ingressum eorum c...; (Chronica Adephonsi III (870 - 889), Red. SEB Cap. 9 (p. 403, lin. 113)) [4744]

Basic Information
Keywords
ID 4744
Text Chronica Adephonsi III (870 - 889) Anonymous - History
Quotation Quumque Pelagius ingressum eorum cognouit, in monte Aseuua se contulit in antro qui uocatur coua sancte Marie. Statimque eum exercitus circumdedit, et adpropinquans ad eum Oppa episcopus si adloquitur dicens: 'Scio te non latere, frater, qualiter omnis Spania dudum, (dum) sub uno regimine Gotorum esset constituta et omnis Spanie exercitus in uno fuisset congregatus, Smaelitarum non ualuit sustinere impetum; quanto magis tu in isto montis foramine te defendere poteris! Immo audi [p. 405] consilium meum et ab hac uolumtate animum reuoca, ut multis bonis fruaris et in pace Arabum omnia que tua fuerunt utaris'. Ad hec Pelagius: 'Nec Arabum amicitiis sociabor nec me eorum conparatur, que et defectum patitur et rursus per tempus ad pristinam plenitudinem reuertitur? Confidimus enim in Domini misericordia quod ab isto modico monticulo, quem conspicis, sit Spanie salus et Gotorum gentis exercitus reparatus, ut in nobis conpleatur ille profeticus sermo qui dicit: 'Visitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eis'. Igitur etsi sententiam seueritatis per meritum excepimus, eius misericordiam in reuperatione eclesie seu gentis et regni uenturam expectamus. Vnde hanc multitudinem paganorum spernimus et minime pertimescimus'. Tunc conuersus infandus episcopus ad exercitum sic dixit: 'Properate et pugnate, quia nisi per gladii uindictam non habebitis cum eo pacis federa'.
Translation
Quotation source Red. SEB Cap. 9 (p. 403, lin. 113)
Associated use case(s)
Comment None