Stelle Nam quum a fundiualariis lapides f...; (Chronica Adephonsi III (870 - 889), Red. SEB Cap. 10 (p. 407, lin. 140)) [4745]

Basic Information
Keywords
ID 4745
Text Chronica Adephonsi III (870 - 889) Anonymous - History
Quotation Nam quum a fundiualariis lapides fuissent emisse et ad domum sancte semper uirginis Marie peruenissent, super mittentes reuertebant et Caldeos fortiter trucidabant. Et quia Dominus non dinumerat astas, sed cui uult porrigit palmam, egressique fideles de coua ad pugnam, Caldei statim uersi sunt in fugam et in duabus diuisi sunt turmis. Ibique statim Oppa episcopus est conprehensus et Alkaman interfectus. In eodem namque loco centum uiginti quattuor milia Caldeorum sunt interfecti: sexaginta uero et tria milia quia remanserunt in uertice montis Aseuue ascenderunt atque per preruptum montis, qui a uulgo appellatur Ammossa, ad territorium Libanensium precipites descenderunt. Sed nec ipsi Domini euaserunt uindictam; nam quum per uerticem montis (pergerent), qui situs est super ripam fluminis Deue, iuxta predium quod dicitur Causegadia, sic euidenter iudicio Domini actum est, ut ipsius montis pars se a fundamentis euoluens LX tria milia Caldeorum stupenter in flumine proiecit atque eos omnes oppressit, ubi usque nunc ipse fluuius, dum tempore [p. 409] hymeali alueum suum implet ripasque dissoluit, signa armorum et ossa eorum euidentissime ostendit. Non istud miraculum inane aut fabulosum putetis, sed recordamini quia, qui in Rubromari Egyptios Israhelem persequentes dimersit, ipse hos Arabes eclesiam Domini persequentes immenso montis mole oppressit.
Translation
Quotation source Red. SEB Cap. 10 (p. 407, lin. 140)
Associated use case(s)
Comment None