Quotation |
Post haec vero contigit, ut Herioldus quidam rex, qui partem tenebat Danorum, ab aliis ipsius provintiae regibus odio et inimicitia conventus, regno suo expulsus sit. Qui serenissimum adiit imperatorem Hludowicum, postulans, ut eius auxilio uti mereretur, quo regnum suum denuo evindicare valeret.Qui eum secum detentum tam per se quam per alios ad suscipiendam christianitatem cohortatus, quod scilicet inter eos ita maior familiaritas esse posset, populusque christianus ipsi ac suis promptiori voluntate in adiutorium sic veniret, si uterque unum coleret Deum, tandem gratia divina tribuente ad fidem convertit, et sacro baptismate perfusum ipse de sacro fonte suscepit sibique in filium adoptavit. Quem cum iterum ad sua remittere vellet, ut eius auxilio munitus regni sui fines repeteret, coepit diligentius quaerere, si quem inveniret sanctae devotionis virum, qui cum eo ire posset eique continuo adhereret fieretque illi et suis ad corroborandam suscipiendamque fidem Domini magister doctrinae salutaris. |