Quotation |
Per idem fere temporis accidit, ut etiam quidam rex Sueonum nomine Anoundus, eiectus regno suo, apud Danos exul fuerit. Qui fines regni quondam sui denuo repetere cupiens, coepit ab ipsis auxilium quaerere, spondens, quod, si se sequerentur, multa eis possent donaria provenire. Proponebat enim eis vicum memoratum Birca, quod ibi multi essent negotiatores divites et abundantia totius boni atque pecunia thesaurorum multa... Exeuntes ergo de Danis, ad vicum insperate venerunt memoratum. |