Stelle Adveniens itaque illuc domnus episc...; (Vita Anskarii (865 - 876), 26 (p. 56)) [5006]

Basic Information
Keywords
ID 5006
Text Vita Anskarii (865 - 876) Rimbert
Quotation Adveniens itaque illuc domnus episcopus, ab amicis suis quondam ibi cognitis quaerere coepit, quomodo regem super hac re interpellaret. (...) Cui convivium exhibens, dona quae potuit obtulit et legationis suae mandata retulit. Nam et antea per missum Horici et per fideles domni episcopi, qui ibi manebant, causa adventus ipsius eidem regi denunciata fuerat. Delectatus itaque et caritatis eius benivolentia et munerum datione, se quidem quae ille suggesserat gratanter velle, respondit. "Antea tamen hic", inquit, "fuerunt clerici, qui populari hinc seditione, non regio iussu, eiecti sunt. Quapropter et ego hanc legationem vestram confirmare nec possum nec audeo, priusquam sortibus deos nostros consulam et populi quoque super hoc voluntatem interrogem. Sit missus tuus in placito mecum proximo, et ego pro te loquar populo. (...) Sic quippe apud eos moris est, ut quodcumque negotium publicum magis in populi unanimi voluntate quam in regia constet potestate.
Translation
Quotation source 26 (p. 56)
Temporal Coverage 852 - 852
Associated use case(s)
Comment