Stelle Profectionem itaque hanc suscepturu...; (Vita Anskarii (865 - 876), 25 (p. 55)) [5005]

Basic Information
Keywords
ID 5005
Text Vita Anskarii (865 - 876) Rimbert
Quotation Profectionem itaque hanc suscepturus, iam dicti regis Horici missum pariter et signum secum habuit. Qui regi Sueonum nomine Olef partis suae mandatum tale intimari iussit: servum Dei, qui ex parte Hludowici regis missus fines regni eius peteret, sibi per omnia cognitum fore, ac se in vita sua numquam tam bonum vidisse hominem nec in quolibet mortalium aliquando tantam fidem invenisse. Ideoque, cognita eius sanctissima bonitate, omnia quae ille in regno suo causa christianae religionis disponere vellet, se ei concessisse. Ipsumque petere, ut similiter in regno suo ei permitteret culturam christianitatis, quam optabat, statuere, quia ipse nihil aliud quam quod bonum et rectum foret vellet perficere. Susceptum itaque peragens iter, viginti ferme diebus navigio transactis, pervenit ad Byrca.
Translation
Quotation source 25 (p. 55)
Temporal Coverage 852 - 852
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment