Stelle Cincimo vero de suis et patrie sue ...; (Adbreviatio de gestis Langobardorum (800 - 900), 14, p. 228, ll. 1-27) [5559]

Basic Information
Keywords
ID 5559
Text Adbreviatio de gestis Langobardorum (800 - 900) Andreas of Bergamo
Quotation Cincimo vero de suis et patrie sue adiutorium colloigentes, multitudo Sarracini iter pergentes Bari, secum euntes multa dispendia adiutorium soldani. Erat eorum nunciatum, quod christiani celebrarent magnum diem festum, sicut erst, hoc est nativitas domini nostri Ihesu Christi, dicentes: ‘Deum suum colunt die illa; neque pugnaturi neque arma levatori sunt. Eamus super illos, conprehendamus eos omnes in simplicitate sua’!. Hoc consilium domno imperatori nunciatum est. Tunc moniti, ut gallotinnio matutinis et summo diluculo episcopis et sacerdotibus missarum sollemnia celebrarent et populus communionem vel benedictionem acciperent, sicuti et fecerunt. Et exierunt querentes Sarracini, et illis querentes Franci iuncti sunt in loco … Factum est sonitus magnus clangore bucine, innita equorum, strepidus populorum. Cumque prope se coniungerent, fideles Christi oraverunt, dicentes : ‘Domine Ihesu Christe, tu dixisti : "Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum; ergo si to nobiscum, quid contra nos" ? Statim commissum est prelium. Cumque forrti intencione pugnantes, arma celestis confortavit christianos. Pagani vero terga vertentes fugire ceperunt. Christiani autem post eos cedentes non cessabant, done multitudo paganorum inteficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerunt. Soldanus hec audiens, metus magnus tristare cepit.
Translation
Summary An attempt by the commander Cincimo to surprise the troops besieging Bari at Christmas and help Sawdân (Soldanus) is foiled.
Quotation source 14, p. 228, ll. 1-27
Temporal Coverage 870 - 870
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment