Stelle Commedebant enim hi omnes cantharo ...; (None, Die Apokalypse des Pseudo-Methodius: Die ältesten griechischen und lateinischen Übersetzungen, VIII, 4, l. 2–VIII, 8, l. 3., vol. 1, ed. by Willem J. AERTS, George A.A. KORTEKAAS (CSCO Subsidia 97, Leid [5607]

Basic Information
Keywords
ID 5607
Text None
Quotation Commedebant enim hi omnes cantharo speciem omnem coinquinabilem vel spurcebilem, id est canes, mures, serpentes, morticinorum carnes, aborticia, informabilia corpora et ea, que in alvo necdum per leniamenta coaculata sunt vel ex aliqua parte membrorum producta conpago formam figmenti possit perficere vultum vel figuram expremere et haec iumentorum, necnon etiam et omne speciem ferarum inmundarum. Mortuos autem nequaquam sepeliunt, sed sepe com¬medent eos. Haec vero universa contemplatus Alexander ab eis inmunditer et scleriter fieri, timens ne quando eant exilientes in terra sancta et illa contaminent a pollutis suis iniquis¬simis afectationibus, depraecatus est Deum inpensius. Et praecipiens congregavit eos omnes mulieresque eorum et filius et omnia scilicet castra illorum. Et eduxit eos de terra orientale et conclusit minans eos, donec introissent in finibus Aquilonis. Et non est introitus nec exitus ab Orientem usque in Occidentem, [quis] per quod <quis> possit ad eos transire vel introire. Continuo ergo supplicatus est Deum Alexander, et exaudivit eius obsecrationem et praecipit Dominus Deus duobus montibus, quibus est vocabulum ‘Ubera Aquilonis’, et adiuncti proximaverunt invicem usque ad duodecim cubitorom. Et constuxit portas aereas et superinduxit eas asincitum, ut, si voluerint eas patefacere in ferro, non possunt aut dissolvere per igne nec valeant utrumque, sed statim ignis omnis extinguiter
Translation
Quotation source Die Apokalypse des Pseudo-Methodius: Die ältesten griechischen und lateinischen Übersetzungen, VIII, 4, l. 2–VIII, 8, l. 3., vol. 1, ed. by Willem J. AERTS, George A.A. KORTEKAAS (CSCO Subsidia 97, Leiden 1998) 64–199
Associated use case(s)
Comment > hier fehlt die erste zeile