Quotation |
... ad nostri temporis Gog et Magog, ad Hungros scilicet, veniamus et quae ista gens esse possit quod ve solum incolat investigemus. In nullis enim Historiis huius monstriferae nationis nomen scriptum invenitur, et certe nulla est in mundo regio mediterranea, nulla mediamna, nullae insulae, quas potestas Romana non adierit, qui proferendi nominis <causa> curiosissima indagatione ultimam omnium insularum Tile, Taprobane quoque insulam sub ipsa perusta plaga solis positam ipsosque Hyperboreos, ultra polum nostrum feliciter viventes, investigare labore maximo, etiam cum vitae periculo, studuerunt, quorum industria probatum est Oceanum ex omni parte mundi esse navigabilem. Cum igitur omnes regiones cognoverint et ad noticiam sequentium saeculorum scribendo transmiserint, cur hanc Hungrorum gentem solam pretermittere et aeterno silentio dampnantes nesciri voluerunt? Potest dicere aliquis aliud nomen huius gentis aliquando fuisse et temporis vetustate mutatum, sicut solent mutari urbium vel fluminum seu locorum nomina. Nam Tiberis quondam Albula dicebatur, unde Virgilius: amisit vetus Albula nomen, et Italia prius Saturnia, sicut idem poeta: et nomen posuit Saturnia tellus. Sic ergo et haec natio forte alterius nominis in Historiis habetur et propter mutatum nomen quae gens sit non recognoscitur. Referam quid audierim a maioribus, cum primum execrandae huius gentis nomen apud nos auditum est, sive illud historia sive sit fabula. Fames inmanissima quondam omnem Pannoniam, Histriam quoque et Illiriam ac vicinas gentes invasit, cumque iam strages vulgi catervatim fieret, principes regionum illarum ex consilio decreverunt ut numerarentur singulae domus et ex singulis domibus tot homines a dominis retinerentur, quot se viderent a famis periculo posse salvare; cetera vero multitudo innumerabilis diversi sexus diversaeque aetatis abdicata est et proiecta in desertis et ignotis regionibus, interminantibus his qui eos ducebant dedituros se morti quicumque ex eis reverti voluissent. Illi ergo a suis tam crudeliter relicti diu per vastas solitudines vagantes tandem intraverunt Meotides paludes ibique maiore illius multitudinis parte fame consumpta, pauci qui robustiores erant et ingenio strenui ceperunt insistere venationi, quoniam regio illa feris, avibus et piscibus fertilissima est, et captarum ferarum carnibus alebantur, pellibus tegebantur. Tali modo innumerabilis eorum crevit exercitus et a fame quam sustinuerant Hungri vocati sunt. Freti ergo innumera multitudine, loca inculta et horrida relinquentes vicinarum primo gentium terras invaserunt, summam sibi virium statuentes in exercitio sagittarum, quam artem ex necessitate didicerant cum miseram in desertis degerent vitam. Nunc iusto dei iudicio in nostris grassantur cervicibus et ubique intolerabilis eos formido precurrit, deo se per talia hominum monstra ulciscente de nobis, qui ipsius gratiam cognoscentes non sicut deum glorificavimus aut gratias egimus, sed elegimus servire avariciae ... |