Stelle Tua fraternitas nobis retulit, qui...; (Vita Rigoberti ep. Remensis (885 - 895), 14 (p. 71)) [705]

Basic Information
Keywords
ID 705
Text Vita Rigoberti ep. Remensis (885 - 895) Anonymous - Hagiography
Quotation Tua fraternitas nobis retulit, quia, faciente discordia inter Francos, archiepiscopus Remensis nomine Rigobertus a sede contra canones deiectus et expulsus fuit sine ullo crimine et sine ullo episcoporum iuditio et sine ullo apostolicae sedis consensu vel interrogatione, sed solummodo quia antea non consensit in parte illius, qui postea partem de illo regno in sua potestate accepit, in qua parte Remensis civitas est; et donatus atque magis usurpatus contra Deum et eius auctoritatem fuit ille episcopatus simul cum alio episcopatu et aliis ecclesiis et saecularibus potestatibus Miloni cuidam sola tonsura clerico, nichil sapienti de ordine ecclesiastico, et alii episcopatus de ipsa Remensi diocesi diverso modo essent divisi, et aliqui ex magna parte sine episcopis consistentes, et ad alios episcopos et metropolitanos episcopi et clerici ordinationes aliquando accipientes erant et refugia indebita habebant et a suis episcopis iudicari et distringi non sustinebant, et clerici et sacerdotes et monachi et sanctimoniales sine lege ecclesiastica pro voluntate et licentia vivebant, et reliqua.
Translation
Quotation source 14 (p. 71)
Associated use case(s)
Comment