Stelle Cumque vir Dei ad Sigibertum regem...; (Vita Galli (833 - 834), I 2 (p. 286)) [765]

Basic Information
Keywords
ID 765
Text Vita Galli (833 - 834) Walahfrid Strabo
Quotation Cumque vir Dei ad Sigibertum regem cum suis pervenisset, rogavit eum rex, ut infra Gallias resideret, nec eis relictis, ad gentes alias commigraret; se vero spopondit omnia, quae sanctus pater peteret, praebiturum. (...) Cuius obiectioni rex ita occurrens, ait: "Si crucem tollere et Christum sequi desideras, vastae heremi sectare quietem, tantum ne, solo nostrae ditionis relicto, ad vicinas transeas nationes. (...) Illisque ibi conversantibus et ipsum locum excolentibus, multi non solum de genere Burgundionum, sed etiam Francorum amore vitae laudabilis ad ipsos confluxerunt, et monitis spiritalibus instituti, tantam compunctionis gratiam ex verbis eorum adepti sunt, ut omnia sua ad ipsum locum nonnulli contraderent, et coma capitis deposita, monasticae vitae habitum voluntaria paupertate susciperent.
Translation
Quotation source I 2 (p. 286)
Associated use case(s)
Comment