Stelle Laudabatur ab omnibus, colebatur a...; (Vita Galli (833 - 834), I 3 (pp. 286-287)) [766]

Basic Information
Keywords
ID 766
Text Vita Galli (833 - 834) Walahfrid Strabo
Quotation Laudabatur ab omnibus, colebatur a cunctis, adeo ut Theodericus rex, filius Hildiberti, nepos Sigiberti, qui eo tempore Burgundionibus regnabat, ad eum sepe veniret et praecum eius suffragia summa cum devotione deposceret. (...) Apud quem cum aliquanto tempore moraretur, rogavit, ut illius solatio ad Theodebertum Austrasiorum regem pervenire potuisset. (...) Cumque et ipsum rogaret, ut ad Agilulfum regem Langobardorum eius iussu per Alamanniam duceretur, moleste ferens rex tantorum discessum virorum, pollicitus est eis, infra terminos sui regni se reperturum loca venusta, quae famulis Dei et ad incolendum essent commoda et ad instruendas verbo veritatis circumpositas nationes oportuna.
Translation
Quotation source I 3 (pp. 286-287)
Associated use case(s)
Comment