Quotation |
Repererunt autem in templo tres imagines aereas deauratas, parieti affixas, quas populus, dimisso altaris sacri cultu, adorabat, et oblatis sacrificiis, dicere consuevit: "Isti sunt dii veteres et antiqui huius loci tutores, quorum solatio et nos et nostra perdurant usque in praesens". (...) Columbanus itaque beato Gallo id iniunxit officii, ut populum ab errore idolatriae ad cultum Dei exhortatione salutari revocaret, quia ipse hanc a Domino gratiam meruit, ut non solum Latinae, sed etiam barbaricae locutionis cognitionem non parvam haberet. (...) Ergo dum ad horam orationis concurrerent, iussu venerandi abbatis Gallus coepit viam veritatis ostendere populo, et ut ad Dominum converterentur, admonere, utque, vanis abiectis, adorarent Deum patrem creatorem omnium rerum et unigenitum eius filium, in quo est salus, vita et resurrectio mortuorum. (...) Omnibus itaque rite peractis, reversus est populus in sua cum gaudio magno. (...) Beatus vero Gallus texebat retia, et misericordia Dei cooperante, tantam piscium copiam coepit, ut numquam fratribus defuissent; quin etiam adventantes peregrinos huiusmodi iuvit solatio et de eodem labore assiduas populo benedictiones exhibuit. |