Quotation |
Incognitosque Baguariorum et confines Germaniae terminos adgrediens, in Thyringeam iuxta mandatum apostolicae sedis considerando progressus est, ad instar videlicet prudentissimae apis, quae suotim camporum circumvolat arva et numerosam redolentium herbarum copiam, pennigeris molliter perstrepens alis, circumvallat carpentique rostro pertemptat, melliflua ubi nectaris lateat dulcedo, et suis eam, omni penitus mortiferi sucus amaritudine contempta, albeariis invehit et secundum quandam apostolicae ratiocinationis eloqui similitudinem omnia probat et quod bonum est tenet. (...) Cum vero Nisan mensis, qui est Aprelis, praeteriret et Iari, qui et Maius, iam portae patescerent, tum etiam, postulata atque accepta apostolicae sedis benedictione et litteris, a beatissimo papae ad inspiciendos inmanissimos Germaniae populos directus est, ut, an inculta cordium arva, euangelico arata vomere, praedicationis recipere semen voluissent, consideraret. (...) Sanctus itaque vir in Thyringea iuxta insitum sibi mandatum apostolici pontificis senatores denique plebis totiusque populi principes verbis spiritalibus affatus est eosque ad veram agnitionis viam et intellegentiae lucem provocavit, quam olim ante maxime siquidem ex parte, pravis seducti doctoribus, perdiderunt. (...) Et Franciam deinde, fratribus secum comeantibus, ingressus est statimque, audito Raedbodi Fresonum regis morte, albeum quidem fluminis, magno gavisus gaudio, navigio ascendit, optans, quod etiam Fresia recipisset verbum Dei, et ad incultas caelesti praedicatione terras pervenit. (...) Cumque desiderantis repente mentem spontaneus operis sequeretur effectus et votiva praedistinatae doctrinae lux, domino Deo dispensante, claresceret Carlique ducis gloriosi super Fresones roboratum esset imperium, iam bucina caelestis verbi increpuit et praedicatorum, adveniente superni roris fertilitate, vox intonuit, Dei etiam per Willibrordum virum venerabilem ac cooperatores eius propagatus est sermo. (...) Sed quia messe quidem multa operarios inesse paucos cerneret, sanctus hic Dei famulus cooperator etiam factus est per tres instanter annos Willibrordi archiepiscopi, multumque in Christo laborans, non parvum Domino populum, destructis delubrorum fanis et exstructis aecclesiarum oratoriis, praefato pontifici opitulante, adquisivit. (...) Cum vero summus hic senuerat pontifex et aetatis plurimis gravabatur annis, decrevit, etiam suggerente discipulorum coetu, ut solacium tanti ministeri suae decrepitae senectuti praevideret et fidelem de parva congregatione virum elegeret, qui tanto praeesse potuisset populo, accitoque huic Dei famulo, salutari eum instructione admonuit, ut episcopalis quippe regiminis susciperet gradum et ad regendum Dei populum sibi subveniret. (...) Cumque sic diversa iam sermocinationum verba invicem protulissent, et sanctus hic Dei servus, velud in spiritale quodam stadio positus, placitae prorsus excusationis exerens sermonem, ait: "O summae sanctitatis pontifex, o spiritalis proreta agonis! Ego enim a beato sanctae recordationis Gregorio pape Germanicis mandatum gentibus detuli; (...) ego, apostolicae sedis legationem fungens ad occidentales barbarorum regiones, sponte tuae me gubernationis dominio iniuncxi et propriae voluntatis arbitrio, ignorante dominorum sublimatu, copulavi; quorum usque in hodiernum diem sponsionis voto constrictus sum servituti ac subiectus. |