Quotation |
Quod et a glorioso rege Pippino, sicut, ipsis sibi referentibus, qui huic praesentes erant miraculo, conpertum est, ad nos usque per venerabilem virum Lul episcopum delatum est atque ita, ipso nuntiante, intimatum: quod in loco, ubi quondam pretiosus sancti martyris effusus esset sanguis, cum consilio plebis atque ingentis partis populi Fresonum structura cuiusdam tumuli propter inmensas ledonis ac malinae inruptiones, quae diverso inter se ordine maris aestum oceanique cursum, sed et aquarum diminutiones infusionesque commovent, ab imo in excelsum usque construeretur; super quem denique aecclesiam, sicut postea gestum est, exstruere cogitabant ac servorum Dei habitationem in loco eodem collocare. |