Stelle et quemadmodum in Nicena, Constant...; (Vita Bonifatii (Willibald) (763 - 768), 7 (pp. 36-40)) [797]

Basic Information
Keywords
ID 797
Text Vita Bonifatii (Willibald) (763 - 768) Willibald
Quotation et quemadmodum in Nicena, Constantino augusto orbis monarchiam gubernante, Arrianae eversa est perfidia blasphemiae et CL patrum, Theodosio seniore Constantinopolim imperante, congregatio quendam Macedonium Spiritum sanctum Deum esse refutantem condemnavit atque ducentorum episcoporum unitas, sub iuniore Theodosio apud Effesinam urbem adventata, Nestorium geminas in Christo personas profitentem a catholica iusto anathemate segregavit aecclesia necnon et Calcedonensis synodi DCXXX sacerdotum conventio Euticen Constantinopolitanae urbis abbatem et Dioscorum defensorem eius catholicae fidei munitate rebellantes iuxta praefinitam patrum sententiam anathematizavit, ita equidem apud Franciam, omni funditus eradicata hereticorum perfidia et exstirpata iniquorum coniuratione, legis divinae augerentur incrementa et synodales generalium conciliorum canones reciperentur, synodalisque spiritalis consilii episcoporum congregatio iuxta praefinitam authenticae constitutionis diffinitionem pariter conveniret. (...) Quae ob cottidianas bellorum suspiciones et infestam circumvallantium barbarum gentium seditionem, qua extraneorum alieni Franciam populorum praedones atrociter demolire conabantur, vel minime facta est vel etiam tanta erat oblivione tradita, ut, omni penitus oblitterata praesentium seculorum memoria, iam nulla esset ratione cognita; (...) Cumque quoddam canonicae rectitudinis speculum omnibus ad exemplum gradibus bene vivendi opponeret et evidens cunctis veritatis vestigium oriretur, iam sibi suaeque infirmitate, longevo aetatis senio decrepitus, salubre exhibuit consilium et iuxta aecclesiasticae dispositionis normulam pastorale populis praevidit magisterium, ut, sive vivente illo sive etiam moriente, medicinali plebs pastorum officio minime careret. (...) Et duos bonae industriae viros ad ordinem episcopatus promovit, Willibaldum et Burchhardum, eisque in intimis orientalium Franchorum partibus et Baguariorum terminis aecclesias sibi commissas inpertiendo distribuit. (...) Et Willibaldo suae gubernationis parrochiam commendavit in loco cuius vocabulum est Haegsted, Burchhardo vero in loco qui appellatur Wirzaburch dignitatis officium delegavit et aecclesias in confinibus Franchorum et Saxonum atque Sclavorum suo officio deputavit et usque ad gloriosum exitus sui diem incessanter arctam regni caelestis viam plebibus patefecit. (...) Cum vero Pippinus, Domino donante, regale Franchorum, felix supradicti germani successor, regnum suscepit, et iam aliquantulum sedante populorum perturbatione, in regem sublevatus est, coepit anxius vota Domino devota persolvere et synodalia confestim recuperare instituta ac canonica a germano suo iuxta exortationem sancti Bonifati archiepiscopi fideliter inchoata instaurare mysteria eumque habitu simul et honore praeferre et suis in Domino parere praeceptis. (...) Sed miro quodammodo vaticini praesagio sequentem obitus sui diem praedicto episcopo praenuntiavit et, quali mundum fine demum relinqueret, insinuavit eique per ordinem de aecclesiarum structura et populi doctrina proposuit, dicens: "Ego enim propositum pergendi iter conplere cupio; ego me a desiderato proficiscendi itenere revocare non potero. (...) Sed tu, fili karissime, structuram in Thyringea a me ceptam aecclesiarum ad perfectionis terminum deduc; tu populum ab erroris invio instantissime revoca tuque aedificationem basilicae iam inchoatae ad Fuldan conple ibidemque meum multis annorum curriculis corpus inveteratum perduc." (...) Sed, sumptis secum conviatoribus, navem ascendit, ac per Reni fluminis albeum penetrans, nocturna portuum navigio exquesivit loca, donec aquosa Fresonum arva ingrediens trans stagnum, quod lingua eorum dicitur Aelmere, sospis pervenit infecundaque divino germine litora inspiciendo circuit. (...) Cumque periculosum fluminum marisque et ingentium aquarum evassit discrimen, in periculum iam sine periculo incedit, gentemque paganam Fresonum visitaret, quae interiacentibus aquis in multos agrorum dividitur pagos, ita ut, diversis appellati nominibus, unius tamen gentis proprietatem portendunt. (...) Et multa iam milia hominum, virorum ac mulierum, sed et parvulorum cum commilitone suo chorepiscopo Eoban baptizavit, - quem ad subveniendum suae senilis aetatis debilitate Fresonis, iniuncto sibi episcopio in urbe qui vocatur Trecht, subrogavit, - et presbiteris ac diaconibus, quorum haec sunt nomina: Wintrung et Waltheri, simul et Aethelheri, sacerdotali presbiteratus officio praeditis; Hamund, Scirbald et Bosa, levitarum obsequio deputatis; Wacchar et Gundaecer, Illehere et Hathovulf, monasteriali monachorum ordine sublevatis. (...) Qui etiam in tantum vitae aeternae semen cum sancto Bonifatio late per populum devulgantes, domino Deo patrocinante, diffamaverunt, ut quibus iuxta apostolicae institutionis normam cor erat unum et anima una, una eademque et palma esset marteri et remuneratio triumphi. (...) Sed quia festum confirmationis neobitorum diem et nuper baptizatorum ab episcopo manus inpositionis et confirmationis populo praedixerat iam longe lateque disperso, ad propriam unusquisque reversus est domum, ut secundum diffinitam sancti episcopi sententiam universi praedistinato confirmationis eorum die praesentarentur. (...) Tunc repente ex adverso pueri e castris prosilientes, utrubique se armis inpetunt et sanctos contra insensatum - postmodum martyres - furentes populi exercitum defendere gestiunt. (...) Nolite vos vana huius mundi delectatione subicere, nolite caducis gentilium adolationibus delectare; sed subitaneum hic constanter subite mortis articulum, ut regnare cum Christo possitis in evum". (...) Statimque, mortali iustorum multata carne, tripudians gentilium turba victricem suae damnationis praedam arripuit, castraque depopulans, manubias diripiendo inpertivit. (...) Sed quia pagani primi populi christiani impetu obsistere non valebant, in fugam siquidem versi, magna etiam clade corruerunt, et terga vertentes, vitam simul cum intestina eorum suppellectili et heredibus perdiderunt. (...) Sicque saltim christiani, superstitiosorum tam uxoribus quam etiam filiis necnon servis et ancillis depraedatis, ad propria redierunt, fitque modo mirabili, ut superstites gentilium accolae, praesentibus confracti malis, aeterna potius tormenta, fidei fulgore inluminati, devitarunt et praefati antestitis doctrinae documentum, quod eo vivente rennuerunt, etiam moriente, divinae increpationis moderamine perterriti, susciperunt. (...) Cumque honorabiles tam sanctae consocietatis fratres ad praedictam urbem pervenerunt, tunc quippe aliquantula eis obbiam populi erat congregata collectio, eiusdemque urbis praefecti, eis audientibus quemadmodum a glorioso rege Pippino exivit edictum, insonuit interdictum et, ne inde praedicti pontificis corpus amoveretur, indictum est.
Translation
Quotation source 7 (pp. 36-40)
Associated use case(s)
Comment