Quotation |
Eusebius Thessalonicae civitatis archiepiscopus visionem vidit quam narrare cupio vobis. Antequam super civitatem Thessalonicam barbarici irruerent nimbi, vidit se praedictus pontifex in somnis sedere in theatro civitatis cum magna turba famulorum. Cumque haesitaret cujus rei gratia in tam obsceno loco sederet, et surgens proficisci vellet, vidit tragoedum stare in logio ubi fabulae recitantur, dicentem sibi: Exspecta, quia te et filiam tuam habeo lamentari. Qui dixit ei: Ne labores, ego enim neque filiam habeo, neque in me est lamentum. At ille: Vere et filiam habes, et multorum filiorum matrem; et oportet te illam lamentari. Tunc intellexit praesul quod civitatem diceret filiam ejus, et ait: Adjuro te per Deum ut non me nec illam lamenteris. Cumque tertio repetere vellet lamentum, et ab episcopo non sineretur, a somno excitus, intellexit tragoediam non bonam habere significationem. Paucis vero interpositis diebus, innumerabilis barbarorum multitudo Thessalonicam circumdedit, et cognovit episcopus veram esse quam viderat visionem. Cum Thessalonicensem, ut supra vidimus, pagum gens barbara devastaret, ob illorum persecutionem fame premebantur incolae per proxima. Ad ultimum vero mortuis habitatoribus pene tam gladio quam fame, inito barbari consilio, subito irruunt super civitatem, putantes illam vacuam praesidiis hominum, quod se res habebat, et fame desolatam. (...) Pauci tamen, fugere non valentes, permanserunt illic semivivi; qui a civibus comprehensi, quaesitum est ab eis cur tanta multitudo absque ulla re fugeret. Tunc barbari: Multitudo virorum, quam occultastis, cum duce fortissimo nostrorum fugavit catervas. At illi intellexerunt ducem esse Demetrium martyrem, cum exercitu angelorum hostes effugantem. Tunc collectis hostium spoliis conglobati ad ecclesiam beati Demetrii immensas Deo gratias retulerunt, qui per ejus intercessionem eorum ab hostibus liberavit civitatem. Cum plures plura loquerentur de barbarorum fuga, exsurgens quidam ex nostris fratribus dixit nobis: Cum quadam nocte hujus hebdomadae, post matutinos, perstarem in templo sancti Demetrii martyris, et orarem ante sanctum sepulcrum ejus, invasit me sopor nimius, ita ut nec omnino dormirem, nec ex toto vigilarem. (...) Sed tu, omnipotens et misericors Deus, qui exaudisti Jonam de ventre ceti, et tres pueros de camino ignis ardentis, et Susannam de falso crimine, exaudi populum tuum, et libera eum de interitu barbarorum. |