Stelle Gens inter geminos notissima claud...; (Vita Germani (870 - 880), p. 489, 5-21) [835]

Basic Information
Keywords
ID 835
Text Vita Germani (870 - 880) Heiric of Auxerre
Quotation Gens inter geminos notissima clauditur amnes Armoricana prius veteri cognomine dicta, Torva ferox ventosa procax incauta rebellis Inconstans disparque sibi novitatis amore, Prodiga verborum, sed non et prodiga facti: Dicere plus, fecisse minus taxatur honestum. Regibus hanc fidei numquam servasse tenorem Saepius expertum; quare quo principe felix Tunc quoque florebat titulis respublica priscis - Magna salus patriae: nomen fuit Aetius illi -, Pertaesus tumidae mores et crimina gentis Vastandam rigidis tandem permisit Alanis. Rex erat his Eochar belua crudelior omni. Quid caedes memorem et furialia facta tyranni?: Expertus late totis in partibus orbis. Ergo exoptatae permissa licentia caedi Instigat rabidas gentis in funera fauces.
Translation
Quotation source p. 489, 5-21
Associated use case(s)
Comment