Quotation |
Quantum autem fuerit in eo studii, ut nullum fratrem, quamuis humilem, quamuis pauperem, praeteriret, uel illud indicio est, quod uadens in desertum Cades ad unum de discipulis suis uisendum, cum infinito agmine monachorum peruenit Elusam, eo forte die, quo anniuersaria sollemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregauerat.
Colunt autem illam ob Luciferum, cuius cultui Saracenorum natio dedita est. Sed et ipsum oppidum ex magna parte semibarbarum est propter loci situm. Igitur audito quod sanctus Hilarion praeteriret - multos enim Saracenorum arreptos a daemone frequenter curauerat -, gregatim ei cum uxoribus et liberis obuiam processere, submittentes colla et uoce syra: "barech", id est, "benedic", inclamantes. |