Quotation |
Similiter quoque ex gente Scottorum quam plurimi amore religionis illius ad hanc regionem accelerabant, et sic pro eius hospitalitate largitatis atque sui patris religio monachorum ex fonte doctrinae ac sanctitate eorum novit habere initium ac documentum in gente Francorum. (...) In tantum vero pro studio vitae angelicae diligendo officiosissime eos Scottos excolebat, ut etiam heredes eos de propriis suis rebus faceret, atque ex reliquiis eorum corporum, dum saecla labentia volaverint, ad protectionem nostram eorum meritis haec clarior provincia fulgebit, ut ex beati Fefri munere miraculorum haec nostra Meldica claret. |