Quotation |
Igitur cum Childerici mors subito nuntiata fuisset, tunc hii qui ob eius iussionem exilii fuerant condemnati, tamquam verno tempore post hiemem solent de cavernis serpentia venenata procedere, quidam sine metu fuerunt reversi: quorum debachante furore surrexit magna turbatio patriae, ita ut manifeste crederetur adventum imminere Antichristi. Hii vero, qui rectores regionum esse debuerant, surrexerunt contra alios, et qui pacis foedere debuerant continere, odiis se invicem coeperunt lacessere; et dum rex tunc non erat stabilitus in culmine, quod unicuique rectum videbatur in propria voluntate, hoc agebant sine formidine disciplinae. Adeo tunc ira Dei manifesta cognovimus evenisse, ut etiam stella appareret in sidere, quam astrologi vocant comitem: in cuius ortu adserunt fame terram turbare, mutatione regum vel commotione gentium, percussione gladium imminere. |