Stelle Eodem quoque anno Karolus princeps...; (Annales Mettenses posteriores (901 - 930), (p. 326)) [869]

Basic Information
Keywords
ID 869
Text Annales Mettenses posteriores (901 - 930) Anonymous - Annals
Quotation Eodem quoque anno Karolus princeps Burgundiam adiit, Lugdunumque, Galliae urbem munitissimam, suae ditioni subegit, et usque Massiliensem urbem et Arelatem civitatem penetravit, suisque ducibus omnia in potestate tradens, ad sedem principatus sui feliciter remeavit; collectoque exercitu, Saxoniam bello contrivit sibique tributarios fecit. Anno 737. nunciatum est invicto Karolo principi, quod saeva gens Sarracenorum, obtenta Septimania et Gothia, in partes iam Provinciae irruissent, castrumque munitissimum Avinionem per fraudem quorumdam Provincialium comitatum illum obtinuissent. Quapropter exercitum congregans, illuc iter dirigebat. Praemissisque quibusdam exercitus sui principibus, qui castrum obsiderent, ipse prosecutus est, praedictamque urbem obsidione circumdat.
Translation
Quotation source (p. 326)
Associated use case(s)
Comment