Quotation |
eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis uenienti
occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes; alii uero ex principibus non audebant confiteri, ut
de synagoga non eicerentur; quos notauit euangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum
magis quam gloriam dei.
eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos praeuidebat, ubi ait: cum
exaltaueritis filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum; alii uero in eadem infidelitate mansuri,
quorum imitatrix est etiam ista gens iudaeorum, quae postmodum debellata, ad testimonium
prophetiae quae de christo scripta est, in toto pene orbe dispersa est. |