Stelle Sequitur, quanta malignatus est in...; (Expositio psalmorum (540 - 548), Ps. 73 linea 118) [911]

Basic Information
Keywords
ID 911
Text Expositio psalmorum (540 - 548) Cassiodorus
Quotation Sequitur, quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! inimicus significat populum romanorum, qui illo tempore (sicut dictum est) insignis idolorum cultor habebatur. Qui malignatus est in locis sanctis eius, quando sacerdotes totaque ministeria templi in praedam missa patuerunt, cunctaque gens hebraeorum aut gladio subiacuit, aut captiuitati subiugata seruiuit. Hoc enim nimis acerrimum bellum iosephi historia septem libris celebrata describit.
Translation
Quotation source Ps. 73 linea 118
Associated use case(s)
Comment