Quotation |
Quia igitur missa relatione nos a Deo salvata communitas vestra petiit, contra Foroiulensem antistitem
agentes, quod cupiat invadere ditionem Gradensis patriarchae et ut numquam excedere terminum vel
iura invadere aliena, sed nec velle in ea quae hactenus possedisset esse contentum, cui etiam in
presenti, ne ea temptet, ex auctoritate apostolica interdiximus, eique concessum palleum sub hac esse
conditione, dilectissimi, sciatis, Cui denuo, ne presumat excedere, precipimus.
Ne ergo incuria quadam aut discidio locum gens eorum insidiando, ut assolet, invadat, pervigiles
cavete, potius solliciti de vestra post divinum presidium percogitate salute.
Quia illud non occasione agitur, sed ubi possunt, Deo eis resistente, virtute perpetrare nituntur. |