Quotation |
Anno 2. Marciani Chuni in Italia inruunt eamque depredant, aliquantis civitatibus inruptis, divinitus
parte fame, parte morbo quandam plagis celestibus finiuntur; iussu Marciani ab Agecio duce ceduntur
ac in sedibus suis coacti revertuntur; et mox Attila rex moritur.
Gens Anglorum sive Saxonum Brittaniam tribus longis navibus adveitur; quibus dum iter
prosperatum domi fama referret, mittitur exercitus forcior, qui iunctus prioribus, primo hostes quos
petebatur abigit, deinde in socios arma vertens, totam prope insolam ab horientali eius plaga usque ad
occidentalem igne vel ense subigit, conficta occasione, quod pro se militantibus Brittones minus
sufficienter stipendia darent. |