Quotation |
Narsis patricius per invidiam Romanorum, pro quibus multa contra Gothos laboraverat, accusatus
apud Iustinum et coniugem eius Sophiam, quod servicio premeret Italiam, secessit Neapolim
Campinie.
Gens Langobardorum, priusquam hoc nomen adsumerit exientes de Scatanavia, que est inter
Danuvium et mare Ocianum, cum uxoribus hac liberis Danuvium transmeant; cum a Chunis
Danuvium transeuntes fuissent comperti, eis bellum conarent inferre; interroganti a Chunis, que gens
eorum terminos introire presumerit, at illi mulieribus suis precipiunt comam capitis ad maxillas et
mentus ligare, quo pocius virorum habitum simulantes plurimam multitudinem ostium ostenderint,
eo quod erant mulierum come circa maxillas et mentus ad instar barbe valde longa.
Fertur desuper utramque falange vox dixisse: 'Hi sunt langobardi'; qui ab hac gente fertur eorum deo
fuisse loculum, quem fanatici nominant Wodano. |