Quotation |
Circa haec tempora gens Agarenorum a Babilonia et Africa ad instar examen apum manu cum
valida egrediens, Siciliam properavit, omnia circumquaque devastans; tandem civitatem insignem
Panormum nomine captam, nunc usque commoratur, plurimasque in eadem insulam urbes et oppida
dirruens, iam pene tota illarum gentium ditioni substrata congemescit.
Inter haec moritur Lodoguicus, qui secundus in Gallia augustali preerat imperio; Lutharius
supradictus illius regni heres effectus est, atque ab hoc Francorum divisum est regnum, quoniam
Lutharius Aquensem et Italicum, Lodoguicus autem Baioarium, Karlus vero, ex alia ortus genitrice,
Aquitaneum regebant imperium. |