Stelle Quaestiones etiam difficiles, quae...; (Epistolae variorum (801 - 900), Epist. 13 (p. 317)) [936]

Basic Information
Keywords
ID 936
Text Epistolae variorum (801 - 900) Freculf of Lisieux
Quotation Quaestiones etiam difficiles, quae per haec tempora in scriptis habentur legislatoris, enodare non neglegerem quantum attinet ad historiae veritatem. Inde autem per reges Assyriorum, Medorum atque Persarum, sive Graecorum, et usque Octaviani Cesaris monarchiam, ad quas gens Assyriorum dirivando regnum per succedentia pervenit tempora: in populo autem Dei per patriarchas, iudices, reges ac sacerdotes, iterumque reges, numerum custodire annorum cautius observarem, et ea, quae gesta in singulis mundi partibus et memoria sunt digna, adnotarem; ut quaeque immortaliter per singula frequentantur tempora, quando vel ubi fuerint, qui tunc etiam imperaverint in eminentioribus regnis vel qui populo praefuerint Dei, ostenderem. Insuper a destructione templi Hierosolimitani usque ad domini nativitatem Christi, quaeque in populo gesta sunt Iudeorum, quoniam confusa propter calamitates, quae eis acciderunt, esse videntur, ordinando summatim colligere instigasti.
Translation
Quotation source Epist. 13 (p. 317)
Associated use case(s)
Comment