Quotation |
Fuit autem temporibus Caelestini et Xysti papae et usque ad eloquentissimum et doctissimum
Leonem papa, tenentem imperium Theodosio minore, Arcadio filius.
Effera gens Wandalorum, Alanorum et Gothorum ab Hispaniis ad Africam transiens, omnia ferro,
flammas, rapinis, simul et Arriana impietate foedavit.
Sed beatus Augustinus Hipponiensis episcopus et omnium doctor eximius ecclesiarum, ne civitatis
suae ruinam videret, tertio obsidionis eius mense migravit ad Dominum 5. Kal. Septembris, cum
vixisset annos 76, in clericatu autem vel episcopatum annos quadraginta complesset. |