Stelle Qui tamen prius ad solitarium quem...; (Gesta episcoporum Neapolitanorum. Pars prima (1-745) (701 - 800), Cap. 30 (p. 417)) [955]

Basic Information
Keywords
ID 955
Text Gesta episcoporum Neapolitanorum. Pars prima (1-745) (701 - 800) Anonymous - History
Quotation Qui tamen prius ad solitarium quemdam, qui prophetiae spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans, utrum gentem Langobardorum, quae in Italia habitabant, superare et optinere possit. A quo cum servus Dei spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem augusto respondit: ' 'Gens Langobardorum superare modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia provincia veniens basilicam beati Iohannis baptistae in Langobardorum finibus construxit, et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum gente continue intercedit. Veniet autem tempus, quando ipsud oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit'.
Translation
Quotation source Cap. 30 (p. 417)
Associated use case(s)
Comment